Přihlášení uživatele
Jméno:
Heslo:
[Zaregistrujte se]

Presokratici.cz

databáze zlomků předsókratovských myslitelů
78 FGrH Fr. 1
Bólos (zachoval Plinius ve spisu Naturalis historia, XXX, 7)

Součástí tohoto zlomku jsou také: 78 FGrH Fr. 1



[Přepnout na jednoduché zobrazení]


Orphea putarem e propinquo artem primum intulisse ...., si non expers sedes eius tota Thrace magices fuisset. (8) primus, quod extet, ut equidem invenio, ... Osthanes Xerxen regem Persarum bello quod is Graeciae intulit comitatus ac velut semina artis portentosae sparsit .... diligentiores paulo ante hunc ponunt Zoroastren, alium (?) Proconnensium. quod certum est, hic maxime Osthanes ad rabiem .... scientiae eius Graecorum populos egit. quamquam animadverto summam literarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam. (9) certe Pythagoras Empedocles Democritus Plato ad hanc discendam navigavere, exiliis verius quam peregrinationibus susceptis; hanc reversi praedicavere, hac in arcanis habuere. Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum e Phoenice (?) inlustravit, voluminibus Dardani in sepulcrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in vita miradum est; (10) in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant, haec opera eius esse infitientur. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat .... (11) est et alia magices factio a Mose et Janne et Lotape ac Judaeis pendens, sed multis milibus annorum post Zoroastren. tanto recentior est Cypria. non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus Osthanes, comitatu eius exornatus, planeque (quod nemo dubitet) orbem terrarum peragravit.